This file is indexed.

/usr/share/collatinus10/ressources/lucretia.txt is in collatinus 10.2-2.

This file is owned by root:root, with mode 0o644.

The actual contents of the file can be viewed below.

 1
 2
 3
 4
 5
 6
 7
 8
 9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
                      Lucretia

forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam quisque laudare
miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse; paucis
id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si
uigor iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum
ingenia ? 

id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis.'
incaluerant uino; "age sane" omnes; citatis equis auolant Romam. quo cum primis
se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam
haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant
tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in
medio aedium sedentem inueniunt.  muliebris certaminis laus penes Lucretiam
fuit. adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter 

inuitat regios iuuenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per uim
stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. et tum quidem ab
nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.  paucis interiectis diebus Sex.
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam uenit. ubi exceptus
benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus
esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur,
stricto gladio ad dormientem 

Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso "tace, Lucretia"
inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem."
cum pauida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem uideret, tum
Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, uersare in omnes
partes muliebrem animum. ubi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu
inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum
ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. quo terrore cum uicisset
obstinatam pudicitiam uelut ui uictrix libido, profectusque inde Tarquinius
ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam
eundem ad patrem Ardeamque ad uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis
ueniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius
cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo 

forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus.  Lucretiam sedentem
maestam in cubiculo inueniunt.  aduentu suorum lacrimae obortae, quaerentique
uiro "satin salue ?" "minime" inquit; "quid enim salui est mulieri amissa
pudicitia ? uestigia uiri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus
est tantum uiolatum, animus insons; mors testis erit. sed date dexteras
fidemque haud impune."

Liv., I, 58