/usr/share/collatinus10/ressources/lucretia.txt is in collatinus 10.0-3.
This file is owned by root:root, with mode 0o644.
The actual contents of the file can be viewed below.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 | Lucretia
forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam quisque laudare
miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse; paucis
id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si
uigor iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum
ingenia ?
id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis.'
incaluerant uino; " age sane " omnes; citatis equis auolant Romam. quo cum primis
se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam
haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant
tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in
medio aedium sedentem inueniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam
fuit. adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter
inuitat regios iuuenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per uim
stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. et tum quidem ab
nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.
paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno
Collatiam uenit. ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in
hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa
sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit
sinistraque manu mulieris pectore oppresso "tace, Lucretia" inquit; "Sex.
Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem." cum pauida ex
somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius
fateri amorem, orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem
animum. ubi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad
metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido
adulterio necata dicatur. quo terrore cum uicisset obstinatam pudicitiam uelut
ui uictrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri
esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad
uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto maturatoque
opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio,
Collatinus cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio
uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inueniunt.
aduentu suorum lacrimae obortae, quaerentique uiro "satin salue ?" " minime "
inquit. Liv., I, 58
|